Klosterneuburg, CanReg - Klosterneuburg, Augustiner-Chorherren

1268

Die Erben der Frau Alhaid von Patzmannsdorf bestätigen die von derselben der Abbtei heiligen Kreuz gemachte Schenkung von drei Mansen zu Ezleinsdorf.

Ne humane mentis memoriam obliuionis macula obnubilet et obfuscet, est utile ac honestum, ut gesta posteris recitanda scripture testimonio fulciantur. Omnibus igitur christi fidelibus presentibus et futuris, ad quos presens scriptum devenerit, patefiat, quod, cum nobilis femina pie recordacionis domina Alheidis de Patzmansdorf, relicta domini Heinrici quondam de Prunne, infirmitatis dispendio grauaretur, felici necessitate coacta ad melius, ut feruorem caritatis christi, quem semper erga religiosos habuit, exhibicione etiam operum declararet, de patrimonio ac hereditate sua, quam libere possidebat, fratribus in sancta cruce libere contulit tres mansos sitos in Etzleinsdorf, quorum quilibet soluit septem solidos annuatim; de agris uero ibidem redditus LVI. denariorum, quorum omnium summa est tria talenta minus denariis XXXIII., ut tam eius quam etiam posteritatis sue aput sanctam crucem perhennis memoria habeatur. Post decessum uero eiusdem domine Alheidis heredes, domini videlicet Otto de Wazzerberch, Ditmarus de Poumgarten, Hugo de sancta Petronella, Vulfingus de Kyow, Heinricus de Prunne et ceteri, quos residua predicte defuncte domine Alheidis hereditas contingebat‚ tanquam bonorum operum cooperatores, ut et ipsi iam dicti remedii participes effici mererentur, eandem donacionem vnanimiter ac voluntarie confirmarunt in perpetuum tam ratam habitam quam habendam. Vt autem hoc actum in suo robore maneat inconuulsum‚ presens scriptum est cum sigillis appositis confirmatum, testibus nichillominus subnotatis ydoneis ac honestis, qui sunt, dominus Rapoto de Walchenberch, dominus Otto de Haslow, dominus Albertus de sancta Petronella, dominus Jans de Merswanch, dominus Leupoldus de Sahssengang, Rapoto de Valchenberch, Fridericus de Liehtenstain, Albertus de Hornsperch, dominus Richerus miles domini de Prunne et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M.°CC.°LXVIII.°

Andere Geschichten der Zeit ...

 

 


Nach oben! Zurück! Startseite!
Anregungen und Bilder bitte an patzcity_at_aon.at oder dada!