PannH, OSB - Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526)
1278


Jelzet: Capsa 3 C2 (303)
Numm. Curr.: 1278
Dátum: 1278
Regeszta: A pannonhalmi konvent bizonyítja, hogy pázmándi Isou és fiai szőlejüket Márk ispánnak, Bonifác apát tisztjének eladták.
Szöveg: Conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tam presencium, quam futurorum volumus pervenire, quod constituti coram nobis Isou de villa Paznan cum duobus filiis suis, Stephano scilicet et Egidio ab una parte, Marcus comes officialis discreti viri B. abbatis nostri, idem Isou et filii sui predicti quandam vineam ipsorum sitam in territorio Nulos sex iugeribus adiacentem confessi sunt predicto comiti Marco pro sex marcis argenti vendidisse et ipsam sumpmam pecunie plenarie recepisse ab eodem commetaneitati vinearum vinee cultoris nostri de Symiansuka et Lytar de Paznan a septemtrionali existentem, a parte vero occidentali noatrarum vinearum adiacentem, obligantes se idem Isou et filii sui prefati coram nobis, ut quicumque ipsam vineam ab eodem comite Marco vel heredibus ipsius repeteret, iidem Isou et filii sui ac heredes ipsorum expedire tenerentur propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri conventus roboratas. Datum anno Domini Mo CCo LXXo octavo Thoma decano, Ladizlao custode existentibus.
DF: 207108
Kiadó: pannonhalmi konvent
Andere Geschichten der Zeit ...

 

 


Nach oben! Zurück! Startseite!
Anregungen und Bilder bitte an patzcity_at_aon.at oder dada!